- BRASMA
- BRASMAapud Plin. l. 12. c. 7. in historia piperis, Verum et iis sua iniuria est, atque caeli intemperie carbunculantur, fiuntque semina cassa et inania, vocantque Brasina, Indorum lingua id significante atrophum; non Indica, ut Plinius voluit, sed pura puta vox Graeca est, βράσμα. Ita enim bullas et ampullas aquarum scaturientium vel etiam aquae ferventis ac bullientis; pustulas item ab igne in pane torrido factas, dixerunt. Hinc βράσμα piper atrophum et inane, quod nihil plus intus haberet solidi, quam bullae illae et ampullae. Imposuêre autem istiusmodi nomina exoticis mercibus Graeci institores vel etiam Alexandrini Ε῾λληνιςταί: quemadmodum m Ammoniacalacryma, unum genus tisdem vocabatur ςθραῦσμα, alterum φύραμα; in thuris historia, ςτατονίας, ἄτμητες et reliqua cognomina occurrunt, Salmas. Exercitat. ad Solin. p. 1029. et 1031.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.